The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 11 › Genesis 11:3

Genesis 11:3

Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: + 11.3 Venite. Timebant iterum diluvium; ideo auctore Nemrod voluerunt sibi constituere turrem, in qua diluvium non timerent. Stulta et impia audacia, unde secuta vindicta est et linguarum divisio. ISID. in Gen. Turris, mundi superbia, vel hæreticorum dogmata, etc., usque ad unitas confessionis et fidei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they said one to another, Go to, let us make brick, and burn them throughly. And they had brick for stone, and slime had they for morter.

In Context

2Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. + 11.2 Cumque proficiscerentur. CHRYSOST., in Gen. Vide quomodo humanum genus non potest subsistere intra suos limites, sed amplius concupiscens, majora semper appetit. Atque hoc est quod humanum genus perdit, quia non vult naturæ suæ mensuram agnoscere, sed semper majora desiderat. Quoniam viderunt, inquit, campum in terra Sennaar, migrantes, et relicto priori loco illic habitaverunt.

4et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

Read all of Genesis 11

Cross References

Genesis 11:7Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. + 11.7 Venite igitur, etc. Ad angelos dixisse intelligitur; vel secundum illud: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Nam singulari numero subjunctum est: et divisit eos, etc., sicut ibi: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. GREG. Moral. lib. 2, c. 5 Venite, etc. Dicitur his qui Deo adhærent, Venite, quia a divina contemplatione nunquam decrescere, sed semper accrescere, et nunquam corde recedere, stabili motu est semper venire. Ascendunt angeli Creatorem conspiciendo, descendunt creaturam illicite se erigentem examine districtionis premendo. Dicere ergo, Descendamus, et confundamus linguam eorum, est in semetipso quod recte agatur ostendere, et per vim internæ visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare.

Exodus 1:14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

Exodus 5:7Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas.

Psalms 64:5Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, + 64.5 Beatus quem elegisti, etc. CASS. Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. Non vos me elegistis, sed ego vos Joan. 15., et assumpsisti in sortem tuam, in æternam requiem. AUG. Vel sic, propitiaberis per beatum virum: etc., usque ad quæ non possunt dici. In bonis. CASS. Quæ bona sunt, sanctitas in se, æquitas ad proximum. Templum. Ecclesia, vel caro Christi. 1

Ecclesiastes 2:1[Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. + 2.1 Dixi ergo. HIER. Postquam in multitudine sapientiæ, etc., usque ad tunc non vanitas erit, sed veritas.

Isaiah 9:10Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. + 9.10 Lateres ceciderunt. ID. Dicebant superius, etc., usque ad ex fortibus et bellicosis principibus populum muniemus. Cedros. Id est, invincibiles ex nobis principes præficiemus eis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 11:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 11:2Genesis 11Genesis 11:4 →