Exodus 2:6
aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebræorum est hic. + 2.6 Cernensque in ea parvulum, etc. THEOD. Mystice. Hoc illi potissimum circumcisio prodere potuit, nondum enim Ægyptii tale mysterium admiserant, licet succedente tempore ad Hebræorum imitationem circumcisionis legem observaverint. Unde Jeremias: Considerabo omnes præputium circumsecantes, Ægyptios et filios Edom. Jer. 9.. ISID. Moses, id est Christus, ad flumen lavacri et aquam baptismi a fidelibus invenitur, etc., usque ad et eum religiosa observatione suscipientes tuentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 1:22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate. + 1.22 Præcepit ergo Pharao, etc. ORIG., homil. 2. Ægyptii, quibus hic præcepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Ægyptii, si nascatur masculus Hebræis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Ægyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quæro, et non occulto, rapitur ab Ægyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Ægyptiis masculum genui. Quidquid feminini HIERON., in Ecclesiasten., c. 3. Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiæ intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quæ materiæ sunt vicinæ, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiæ pater est, et ob ipsam periclitatur.
Nehemiah 1:11Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
Proverbs 21:1[Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. + 21.1 Sicut divisiones. Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quia in manu ejus sunt omnes fines terræ. Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiæ novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et æris implet, tegit quoque aquis superiora cœlorum, Ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.
1 Peter 3:8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: