bible.software › 1 Peter › 1 Peter 3 › 1 Peter 3:8
1 Peter 3:8
In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Finally, be ye all of one mind, having compassion one of another, love as brethren, be pitiful, be courteous:
In Context
7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. + 3.7 Viri. Quasi dicat: sicut præcepi uxoribus, ut per sanctam conversationem suam lucrifaciant maritos, et serviant illis, similiter præcipio vobis, o viri, ut per vestram conversationem lucrifiant mulieres, et custodite eas, vos dico cum illis, reddendo debitum, cohabitantes. Et hoc secundum conscientiam, non in passionibus desiderii, sed sicut Deum intelligimus velle, scilicet ut generetis filios in cultum unius Dei, vos dico impertientes honorem vasculo muliebri, quasi infirmiori, et in vestibus, et in aliis necessariis eis providentes: et si aliquando placet illis a coitu cessare, impendite honorem, quia infirmiores sunt. Impendite etiam tanquam cohæredibus gratiæ in præsenti datæ a Deo, et vitæ dandæ in futuro, vel vitæ pro gratia dandæ.
9non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. + 3.9 Non reddentes. Non solum cessetis reddere malum pro malo, sed etiam pro maledicto date benedictionem. Quia in hoc. BEDA. Quia prohibuerat malum pro malo reddere, etc., usque ad nos quoque pro ipsorum salute (quam precabamur) coronam accepturos. Ut benedictionem. Dicente judice: Venite, benedicti Patris mei, possidere regnum Matth. 25.. Vel intelligitur benedictio, qua sancti in futura vita benedicent Deum. Quod ergo quisque in futuro venire desiderat, hoc in præsenti meditari et agere satagat, conditorem et fratrem benedicat, et se dignum fraterna benedictione reddat.
Read all of 1 Peter 3
Cross References
Proverbs 28:8Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.
Matthew 18:33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
Acts 2:1Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: + 2.1 In eodem loco. Cœnaculo scilicet, in quod ascenderant. Qui Spiritum desiderat, carnis domicilium mentis contemplatione transcendens calcat.
Acts 27:3Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
Romans 12:10caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:
Romans 15:5Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: + 15.5 Idipsum sapere. Quasi dicat: Nisi idem sapiatis, Deum honorare non poteritis.
This Verse In Other Editions
Study 1 Peter 3:8