Exodus 2:9
Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiæ Pharaonis. + 2.9 Adultumque tradidit, etc. RAB. Refert Josephus quod filia Pharaonis adultum Mosen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moses projecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, voluit interficere eum, dicens quia Ægyptus esset subvertenda per ipsum sicut ex oraculo dæmonum acceperat. Sed Pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfectæ esset ætatis, missus est a Pharaone contra Æthiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibides, id est ciconias Ægyptiacas, castraque metatus proferebat eas, ut serpentes devorarent et fugarent: sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Æthiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit, et nupsit: inde est quod Aaron et Maria jurgati sunt adversus Mosen propter Æthiopissam uxorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
10Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.