The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 2 › Exodus 2:10

Exodus 2:10

Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the child grew, and she brought him unto Pharaoh’s daughter, and he became her son. And she called his name Moses: and she said, Because I drew him out of the water.

In Context

9Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiæ Pharaonis. + 2.9 Adultumque tradidit, etc. RAB. Refert Josephus quod filia Pharaonis adultum Mosen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moses projecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, voluit interficere eum, dicens quia Ægyptus esset subvertenda per ipsum sicut ex oraculo dæmonum acceperat. Sed Pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfectæ esset ætatis, missus est a Pharaone contra Æthiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibides, id est ciconias Ægyptiacas, castraque metatus proferebat eas, ut serpentes devorarent et fugarent: sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Æthiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit, et nupsit: inde est quod Aaron et Maria jurgati sunt adversus Mosen propter Æthiopissam uxorem.

11In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis.

Read all of Exodus 2

Cross References

Genesis 16:11Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.

1 Samuel 1:20Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. + 1.20 Vocavitque nomen ejus Samuel. Id est Deus. Annæ primogenitus propheta. Quis est hic nisi Dominicus homo? RAB. Samuel postulatio Dei vel nomen ejus: actor, scilicet nativitatis ejus Deus, quia sterili oranti concessit filium, qui cunctis diebus sibi in templo deserviret. ID. Ecclesia ex nationibus, etc., usque ad cum perfecta fide incarnationis junxit se primitivæ Ecclesiæ ex Judæis.

Acts 7:21Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.

Hebrews 11:24Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 2:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 2:9Exodus 2Exodus 2:11 →