The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 20 › Exodus 20:5

Exodus 20:5

Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me: + 20.5 Non adorabis, etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores. Ego sum Dominus, etc. Vide benignitatem Dei: ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus. ORIG., ubi supra. Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta est legibus viri Eph. 5., aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem, scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est, ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio, non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legitimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum dæmonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaritia, post hunc veniet spiritus superbiæ et alii plurimi; alter tamen alteri non invidet, nec zelotypia movetur, sed sese invicem invitant; unde, adducit secum alios septem spiritus nequiores se, etc. Luc. 11. Sic nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quæ dæmonibus est prostituta; si vero conjuncta fuerit viro legitimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, et defendit conjugii castitatem; si autem viderit eam temerantem conjugii jura, et occasionem quærere peccandi, dat ei libellum repudii; unde Isa. 50: Propter iniquitates vestras dimisit matrem vestram; hæc qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis ejus, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde pœnitentem suscipiat. Unde: Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum? etc. Et alibi: Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere, etc. Jer. 3. Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adhærere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotypia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus ejus, secundum illud: Propterea discedit zelus meus a te, etc. Ezech. 16. Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Jeremiam dicit: Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a te Jer. 6.. Flagellat enim omnem filium quem recipit Hebr. 12.. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis: cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur. Visitans iniquitatem, etc. ORIG. Reddens peccata patrum in filios, etc. Aiunt hæretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti; Deum tamen legis justum dicunt, nec possunt ostendere quomodo injustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit; aut diabolum, si voluntatem illius facit; unde Joan. 8: Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud I Joan. 3, Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo; ita cum a diabolo suademur ad peccandum, semen ejus suscipimus; cum facimus quod suadet, jam genuit nos, nascimur enim ejus filii per peccatum. Sed quia fere sine adjutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adjungi: qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt; velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Judæ, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit; abiit ergo ad Scribas et Pharisæos et pontifices; nascitur ergo ex Juda generatio tertia, et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipso. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia jam peccandi modum excessit, tanquam vestimentum concretum in sanguine non erit mundus in hoc sæculo; non flagellatur pro peccato; omnia enim ei servantur in futurum. unde Matth. 8.: Quid venisti ante tempus torquere nos? Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur. Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat Ezech. 33.. Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli ejus, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in præsenti corripiantur: filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati asciti sunt, recipiunt in præsenti quod gesserunt, ut, purgati, diabolo in pœna socii non efficiantur. Unde psalmo 88: Visitabo in virga iniquitates eorum, etc., misericordiam autem meam non auferam ab eis. Deus enim zelans est, et animam quam sibi despondet in fide non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, dicens eis Matth. 25: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, etc. Sciamus ergo nos in præsenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde: Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. ID. In hoc sermone solent nos hæretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium judicat. Sed qui Deum legis mandantem hæc dicent non bonum, justum tamen dicunt: nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo justitiæ videatur convenire si alio peccante alius puniatur. ISID. Primum mandatum prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium interficit sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, crudelitatem; sextum, fornicationem; septimum, rapacitatem; octavum perimit falsitatem; nonum, mundi cupiditatem; decimum, adulterii cogitationem. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis scribuntur tabulæ, quibus populus Dei regatur et dæmones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex propter duo Testamenta significanda: vel quia sunt præcepta duo dilectionis Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. In una enim tria præcepta, quæ ad dilectionem Dei pertinent; in altera vero septem, quæ ad societatem proximi. Lapideæ vero fuerunt tabulæ, quia cor Judæorum erat lapideum et insensibile, durum et stolidum; unde Ezech. 36: Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Et Apostolus ait II Cor. 3.: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quæ sentiant scilicet et intelligant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt not bow down thyself to them, nor serve them: for I the LORD thy God am a jealous God, visiting the iniquity of the fathers upon the children unto the third and fourth generation of them that hate me;

In Context

4Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra. + 20.4 Non facies, etc. ORIG. Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem, etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. 8: Si quidem sunt dii multi, et domini multi, etc. De idolis vero, quia nil est idolum in mundo; de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur: Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnem. Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus quia idolum nihil est in mundo I Cor. 8.. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quæ sunt vel in cœlo, vel in terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quæ in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de cœlestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Ægyptiorum etiam quæ apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque dæmonum formas, quæ Apostolus spiritualia nequitiæ in cœlestibus vocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur: Inebriatus est gladius meus in cœlo Isa. 34.. His enim formis et similitudinibus invocabant dæmonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhærentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit: Væ duplici animo Eccli. 2.. Et iterum: Usquequo claudicatis utroque pede? III Reg. 18. Ab illis ergo quasi fugaces cædimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. 4: Amatores tui inimici facti sunt tibi. Multi sunt animæ amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens. Post amatores meos ibo qui dant mihi vinum meum, etc. Ose. 2.: hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quæ commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te sæcularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus Matth. 12., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII: Qui portatis vasa Domini, exite et immundum nolite tangere, et ego recipiam vos, etc. Dicit ergo: Non erunt tibi dii alii præter me.

6et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

Read all of Exodus 20

Cross References

Exodus 34:6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

Exodus 34:14noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est æmulator. + 34.14 Dominus zelotes. AUG., quæst. 158 in Exod. Dominus Deus enim zelans, etc., usque ad et perdit omnem qui fornicatur a se.

Leviticus 26:1Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. + 26.1 Non facietis. Cultum idolorum tam visibilium quam invisibilium prohibet. Sculptile. ISICH. In ædificiis domorum et possessionibus agrorum aliquam vestri memoriam sculpere cupientes. Nec insignem. ID. Cumulum auri et argenti aut pretiosorum lapidum in quibus seducuntur avari, sic ut Gentiles in idolis.

Leviticus 26:39Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur:

Numbers 14:33Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,

Deuteronomy 4:24quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 20:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 20:4Exodus 20Exodus 20:6 →