Exodus 21:24
oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Eye for eye, tooth for tooth, hand for hand, foot for foot,
In Context
23Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
25adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Cross References
Leviticus 24:19Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:
Judges 1:6Fugit autem Adonibezec: quem persecuti comprehenderunt, cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum.
Matthew 5:38Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. + 5.38 Audistis. AUG. Lex modum ultionis instituit: oculum pro oculo. Quod si dici potest, etc., usque ad sed pro dilectione justitiæ, justum pro injusto, quod est bonum pro malo, quod etiam judex facit. Quod dicit, oculum pro oculo, dentem pro dente: non alterum vult tollere, sed utrumque conservare, dum minatur talionem. Quam etiam cum modo facit, ut injuriam vindicta non transeat: et hæc est pacis inchoatio, et quasi justitiæ incœptio.
Luke 6:38Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. + 6.38 Eadem quippe mensura. Generaliter de omnibus potest accipi, quæ mente, manu, lingua, aguntur, quia secundum opera singulorum reddet Deus. Eadem quippe, AMBR. Non iniqua mensura rependet Deus, sed est ac si dicat: Ipsa temeritas judicandi et iniqua mensura tibi nocet, te punit, et sæpe non illum de quo hoc agis. Vel si recte judicas et metiris, tibi prodest, te salvat, etsi aliquando non illum cui hæc impendis.