bible.software › Matthew › Matthew 5 › Matthew 5:38
Matthew 5:38
Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. + 5.38 Audistis. AUG. Lex modum ultionis instituit: oculum pro oculo. Quod si dici potest, etc., usque ad sed pro dilectione justitiæ, justum pro injusto, quod est bonum pro malo, quod etiam judex facit. Quod dicit, oculum pro oculo, dentem pro dente: non alterum vult tollere, sed utrumque conservare, dum minatur talionem. Quam etiam cum modo facit, ut injuriam vindicta non transeat: et hæc est pacis inchoatio, et quasi justitiæ incœptio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye have heard that it hath been said, An eye for an eye, and a tooth for a tooth:
In Context
37Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. + 5.37 Est, est; non, non. Ideo bis dicit, ut quod ore dicis, operibus probes. Quod verbis negas, factis non comprobes vel confirmes. Non penitus jurare prohibuit, sed occasione perjurii. Quod perfectius est docuit ostendens quod ulterius est a malo esse. Apostolus jurat, ut fidem persuadeat: Ecclesia etiam pro fœdere pacis ac fidei suos jurare concedit. Sed Christus quod perfectius est docuit, quod infirmitatis indulsit, quod superstitiosum resecavit. Veritas Evangelii juramentum non recipit, sed alterius infirmitas id cogit, dum veritati non credit. A malo est. Non quidem malum, quia etsi non bonum, tamen necessarium, sed a malo est, non tuo sed illius a quo cogeris jurare, id est, ab infirmitate illius quæ malum est.
39Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: + 5.39 Non resistere. Justitia legis rudes instruit in initio justitiæ, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quæ ducit homines ad regnum) est non resistere malo: Non resistere: ut ipse idem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde Matth. 11.. Et David: Si reddidi retribuentibus mihi mala Psal. 7.. Jerem. Et maxillam dedi percutienti Thren. 3.. Ecce idem Dominus legis et Evangelii. Præbe illi. Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras: hoc de injuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis? Alteram. CHRYSOST. Primum indigna res est ut nomo fidelis stet in judicio ante conspectum judicis infidelis. Nam et si infidelis, etc., usque ad Si semel in judicium ingressus fueris, non jam desideras ut veritas causæ appareat, sed ut quocunque modo victor exsistas.
Read all of Matthew 5
Cross References
Exodus 21:24oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
Leviticus 24:20fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. + 24.20 Fracturam, etc. LXX: Contritionem pro contritione, id est, si docendo, suadendo, scandalizando, aliquam virtutem proximi contriverit. Dentem pro dente. Virtutem loquendi. Dentes enim pro verbis accipiuntur, unde: Filii hominum, dentes eorum arma et sagitæ, etc. Psal. 59.. Et pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores Gen. 49.. Clariora enim et apertiora sunt verba Evangelii lacte legis.
Deuteronomy 19:21Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. + 19.21 Animam pro anima. Qui enim animam errare fecit, venia dignus non est. Dentem pro dente Exod. XXI; Lev. XXIV; Matth. 5.. Verborum virtutem. Dentes enim verba significant secundum illud: Filii hominum, dentes eorum arma Psal. 56.. Et alibi: Dentes ejus lacte, id est lege, candidiores Gen. 29.. Manum, etc. Operationem, ut ea, scilicet. sunt ei utilia aut nociva quæ in alio pervertit.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 5:38