Exodus 22:17
Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. + 22.17 Si pater virginis, etc. RAB. Sensus sententiæ historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum charitatis ædificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote rectæ fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 23:16Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. + 23.16 Quod cum audisset, etc. HIER., de locis Hebr. In Hebræo, sicut posuimus, etc., usque ad cum etiam reprehendatur, qui invitus acceperit.
Leviticus 20:6Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. + 20.6 Anima quæ declinaverit ad magos, etc. Grande peccatum est ad magos et ariolos declinare: hoc est enim a Deo recedere. Sunt autem magi intelligibiles, qui in nomine Domini falsa prophetant; sunt arioli deceptores et adulatores, qui veneficis verbis auditus multorum corrumpunt et a veritate avertunt.
Deuteronomy 18:10Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, + 18.10 Ariolos. Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quærunt. Auguria. Quasi avigeria, quæ in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu.
1 Samuel 18:25Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.