Exodus 22:18
Maleficos non patieris vivere. + 22.18 Maleficos non patieris vivere. Qui præstigiis magicæ artis et diabolicis figmentis agunt, hæreticos intellige, qui a consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt not suffer a witch to live.
In Context
19Qui coierit cum jumento, morte moriatur.
Cross References
Leviticus 18:23Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. + 18.23 Mulier non, etc. Non solum viris, sed etiam mulieribus lex posita est II Cor. 9.. Unde: Mulierem fortem quis inveniet? Prov. 13. Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri Gen. 2.: quæ vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari.
Leviticus 19:31Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. + 19.31 Ad magos. LXX: Ventriloquas, id est pythones, vel falsos prophetas, qui de ventre cordis sui fabulas quasdam et fetentes doctrinas proferunt. Neque ab ariolis, etc. LXX: Veneficis, qui dæmonum scilicet nomina invocant, et aliquando corpus curant, ut animam interficiant.
Leviticus 20:27Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
Deuteronomy 27:21Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen. + 27.21 Maledictus. Maledictus est, qui gentilium stultitiam sequitur. Vir aut mulier, non per fragilitatem, sed perseveranter tali commistione inhærens, reus est mortis.
1 Samuel 28:9Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra: quare ergo insidiaris animæ meæ, ut occidar? + 28.9 Magos. Magi utuntur sanguine humano, et contactu mortuorum in maleficiis et divinationibus arioli solis verbis, id est incantationibus divinant. Pythius dicitur Apollo harum artium cultor, a quo Pythonissæ, id est divini: hos Saul quasi zelo legis delevit, quia, ut aiunt, a dæmonibus coacti David regem esse futurum præconabantur.
Acts 8:9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum: