Exodus 22:26
Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. + 22.26 Si pignus, etc. AUG., loc. 99. Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur. GREG., lib. XVI Moral., cap. 2. Pignus, peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, etc., usque ad a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 24:10Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas: + 24.10 Cum repetes. AUG., quæst. 41. Ad opus misericordiæ pertinet ut pignorator in domum non intret, etc., usque ad non habens ubi dormiat. Nonne. Qui Evangelium annuntiat, de Evangelio vivat I Cor. 9.. Dignus est enim operarius mercede sua Luc. 10..
Job 22:6Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. + 22.6 Abstulisti enim pignus. Hæc ad litteram aperta sunt, etc., usque ad vel dona spiritualia perdunt, qui ad te veniunt.
Job 24:9Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
Proverbs 20:16[Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Ezekiel 18:7et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: