Proverbs 20:16
[Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Take his garment that is surety for a stranger: and take a pledge of him for a strange woman.
In Context
Cross References
Exodus 22:26Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. + 22.26 Si pignus, etc. AUG., loc. 99. Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur. GREG., lib. XVI Moral., cap. 2. Pignus, peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, etc., usque ad a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.
Proverbs 5:3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: + 5.3 Favus enim. Cum in ore hæretico, etc., usque ad veritas a stultis æstimatur. Labia meretricis. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quærit. Oleo guttur. Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit.
Proverbs 7:5ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit.
Proverbs 11:15Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit. + 11.15 Affligetur. Ad litteram patet, etc., usque ad seipsum ante districti judicis oculos ultione dignum reddet. Qui autem cavet laqueos securus erit. Securus erit in futuro qui nunc bene formidolosus et sua peccata per pœnitentiam curat, et ab impœnitentium societate se immunem servat.
Proverbs 23:27Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.