Exodus 22:4
Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens: sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:1Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. + 22.1 Si quis furatus fuerit, etc. STRAB. Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judæus quilibet intelligitur, quem si quis Judæus vendiderit, pœnæ legis subjacebit, quæ continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: Sicut ovis ad occisionem ductus est Isa. 53.. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum pœnitentiam agat.
Exodus 22:9ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo.
Proverbs 6:31deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
Jeremiah 16:18Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam. + 16.18 Duplices iniquitates, etc. ID. Quia servus sciens et non faciens voluntatem Domini, vapulabit multis Luc. 12.. Dignum est enim eos qui de gentibus sunt, simplicia peccata recipere, et nos duplicia. Unde: Voluntarie nobis peccantibus non relinquitur hostia pro peccatis Hebr. 6..