Exodus 23:1
Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:16Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. + 20.16 Non loqueris contra proximum, etc. AUG., ubi supra, In eo etiam quod dictum est, etc., usque ad et hujusmodi.
Leviticus 19:11Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. + 19.11 Non facietis furtum, etc. AUG., quæst. 86 in Levit. Hoc in Decalogo positum est, etc., usque ad et detestanda talem sequuntur errorem. Non mentiemini. Cognationem peccatorum ostendit. Multa putamus parva, quæ sunt maxima, ut mendacium, perjurium; quæ furto sunt conjuncta, et recte, quia hæc furto cooperantur.
Deuteronomy 5:20nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
2 Samuel 16:3Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei.
1 Kings 21:10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.