The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 20 › Exodus 20:16

Exodus 20:16

Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. + 20.16 Non loqueris contra proximum, etc. AUG., ubi supra, In eo etiam quod dictum est, etc., usque ad et hujusmodi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt not bear false witness against thy neighbour.

In Context

15Non furtum facies. + 20.15 Non furtum facies, etc. AUG., quæst. 71 in Exod. Sed rursum quæritur quomodo differat, non furtum facias, ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi? Non quod omnis qui concupiscit rem proximi, furatur; sed omnis qui furatur, rem proximi concupiscit. Poterat illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi præcipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri.

17Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

Read all of Exodus 20

Cross References

Exodus 23:6Non declinabis in judicium pauperis.

Leviticus 19:16Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. + 19.16 Non eris criminator. ISICH. LXX: Non ambulabis in domo, etc., usque ad qui tanto crimini est conjunctus. Non stabis contra. Quasi non te conjunges his qui proximis insidiantur, sicut multi, aliis sociati, faciunt quod per se non possunt.

1 Samuel 22:8quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.

Psalms 15:3Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. + 15.3 Sanctis qui sunt in terra. Ibid. Exposuit jam Christus qualiter oravit, narrat nunc quæ bona fecit illi Deus. AUG. Sanctis, etc., usque ad et potentia ut resurgerem. Mirificavit. CASS. Quasi, hæc dixi Domino: Dominus autem mirificavit, id est, fecit miras voluntates, hæ sunt miræ dum eis obedientes, fiunt de terrenis cœlestes. 1

Proverbs 10:18Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est. + 10.18 Abscondunt scientiam, etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis conteges, neque per oris contumeliam proferas; sed tuum cor dilectione et os veritate repleatur.

Proverbs 19:5Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. + 19.5 Testis falsus. Redarguerat eum qui tantum verba sectabatur, nunc illum redarguit qui verba Dominicæ auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod multa sæpius iterantur, confirmatio est, ut Joseph ait, eo quod sermo sit Dei, et velocius compleatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 20:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 20:15Exodus 20Exodus 20:17 →