The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 23 › Exodus 23:4

Exodus 23:4

Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. + 23.4 Si occurreris bovi inimici tui, etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos judex resides.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If thou meet thine enemy’s ox or his ass going astray, thou shalt surely bring it back to him again.

In Context

3Pauperis quoque non misereberis in judicio. + 23.3 Pauperis quoque non misereberis in judicio. AUG. Ne scilicet contra justitiam pauperi faveas causa misericordiæ. Bona est misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium autem dicit Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, opportune sequitur:

5Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

Read all of Exodus 23

Cross References

Deuteronomy 22:1Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis: sed reduces fratri tuo, + 22.1 Non videbis. Moraliter. Frater tuus doctor Ecclesiæ, cujus discipulum vel doctum, qui significatur per bovem, vel indoctum, qui significatur per ovem, si videris errare, noli negligere, sed exhortare ut fratri, id est, magistro possis reconciliare. Duc in domum tuam I Cor. 11., id est, adhibe curam. Et si non est propinquus, id est Ecclesiæ tuæ, sed alterius doctor.

Proverbs 24:17Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: + 24.17 Cum ceciderit inimicus tuus. Supra justo insidias vetuit, etc., usque ad ne te cadente in peccato, ille resipiscens sanetur.

Matthew 5:44Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: + 5.44 Diligite. Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia econtra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis iræ facit filios Dei; unde sequitur: Ut sitis fiili. Adoptio filiorum sola charitate acquiritur. Benefacite. Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit eum hujusmodi nec cibum sumere. Omnia enim ea spectant, ut fratres fiant. Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitiæ bonitate vincantur. Videntur contra esse imprecationes prophetarum quæ non dicuntur voto optantium, sed spiritu prævidentium. Orate. AUG. Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora, etc., usque ad cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos pœniteat, tamen hujusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam. Movere autem potest, quod Joannes in Epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur, ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui jam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno fœdere nobis socientur.

Romans 12:17nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 23:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 23:3Exodus 23Exodus 23:5 →