Exodus 23:3
Pauperis quoque non misereberis in judicio. + 23.3 Pauperis quoque non misereberis in judicio. AUG. Ne scilicet contra justitiam pauperi faveas causa misericordiæ. Bona est misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium autem dicit Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, opportune sequitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Neither shalt thou countenance a poor man in his cause.
In Context
Cross References
Deuteronomy 1:17Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. + 1.17 Quia Dei judicium est; non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit. Quod si difficile. Majora quæque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia minores.
Psalms 82:3quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. + 82.3 Quoniam ecce, etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quæ modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quæ vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. Qui oderunt. CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur. 1
Proverbs 22:22Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta:
Amos 5:12Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.