The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 25 › Exodus 25:33

Exodus 25:33

Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili: + 25.33 In nucis. ID. Nux Ecclesiam significat, unde: Descendit in hortum nucum. Nux enim dulcem fructum habet intus, qui nisi fracta testa non ostenditur foris: sic sanctorum vita suavitatem gratiæ in corde conservat, quæ non cognoscitur exterius nisi, soluto carnis domicilio animæ, in cœlesti luce sese conspiciant. ID. Tertius similiter calamus tres scyphos et sphærulas, et tria habet lilia: quia multi conjugati ante legem, sub lege et sub prophetis erant, qui verbum Domini audire, et viam ejus currere et bonorum operum præmia exspectare gauderent. ID. Item ex alio latere primus calamus, secundus et tertius, tres scyphos et sphærulas; tria quoque habebat lilia: quia in utroque Testamento in doctoribus, in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuerunt ordines temporum distantia. In primitiva scilicet ecclesia de Isræl, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Isræl, qui omnes suo tempore verbo vitæ inebriati, in via pacis properare, candorem perpetuæ lucis videre desiderant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Three bowls made like unto almonds, with a knop and a flower in one branch; and three bowls made like almonds in the other branch, with a knop and a flower: so in the six branches that come out of the candlestick.

In Context

32Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. + 25.32 Sex calami, etc. ID., ibid. Senarius in quo factus est mundus, etc., usque ad unde Paulus: Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis. Tres ex uno. ID., ibid. Tres calami ex uno latere, etc., usque ad visione ejus fruetur. ID., ubi supra. Fiunt scyphi in candelabro ad nucis modum, etc., usque ad quia continentes illius temporis tres ordines sanctorum eadem distinctione temporum habuerunt.

34in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. + 25.34 In ipso autem candelabro, etc. ID., ubi supra. Diximus ipsum candelabrum, etc., usque ad sed innovata per spiritum corda capiunt.

Read all of Exodus 25

Cross References

Exodus 37:19tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.

Jeremiah 1:11Et factum est verbum Domini ad me, dicens: [Quid tu vides, Jeremia?] Et dixi: [Virgam vigilantem ego video.] + 1.11 Virgam vigiliarum. ID. Virga vigiliarum, etc., usque ad resurrectione Domini floruisse narratur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 25:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 25:32Exodus 25Exodus 25:34 →