bible.software › Exodus › Exodus 25 › Exodus 25:34
Exodus 25:34
in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. + 25.34 In ipso autem candelabro, etc. ID., ubi supra. Diximus ipsum candelabrum, etc., usque ad sed innovata per spiritum corda capiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And in the candlestick shall be four bowls made like unto almonds, with their knops and their flowers.
In Context
33Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili: + 25.33 In nucis. ID. Nux Ecclesiam significat, unde: Descendit in hortum nucum. Nux enim dulcem fructum habet intus, qui nisi fracta testa non ostenditur foris: sic sanctorum vita suavitatem gratiæ in corde conservat, quæ non cognoscitur exterius nisi, soluto carnis domicilio animæ, in cœlesti luce sese conspiciant. ID. Tertius similiter calamus tres scyphos et sphærulas, et tria habet lilia: quia multi conjugati ante legem, sub lege et sub prophetis erant, qui verbum Domini audire, et viam ejus currere et bonorum operum præmia exspectare gauderent. ID. Item ex alio latere primus calamus, secundus et tertius, tres scyphos et sphærulas; tria quoque habebat lilia: quia in utroque Testamento in doctoribus, in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuerunt ordines temporum distantia. In primitiva scilicet ecclesia de Isræl, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Isræl, qui omnes suo tempore verbo vitæ inebriati, in via pacis properare, candorem perpetuæ lucis videre desiderant.
35Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno. + 25.35 Sphærulæque per singulos et lilia. Sphærulæ sub duobus calamis, etc. ID., ibid. Sunt per singulos scyphos sphærulæ simul et lilia, etc., usque ad unde: Læva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. ID., ibid. Scyphi, sphærulæ et lilia sub duobus calamis sunt, etc., usque ad omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
Read all of Exodus 25
This Verse In Other Editions
Study Exodus 25:34