Exodus 26:1
Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. + 26.1 Tabernaculum vero ita et fiet, etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinæ et propriæ dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas. ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:4hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Exodus 25:18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. + 25.18 Duos quoque cherubim, etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui plenitudo scientiæ dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.
Exodus 26:36Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. + 26.36 Facies et tentorium, etc. ID., ibid., cap. 9. Exposita narratione de velo, etc., usque ad quia continentia carnis et animi gaudebat. ID. Erat ad litteram tabernaculum domus Deo consecrata, etc., usque ad latitudinis quinquaginta.
Exodus 35:6hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, + 35.6 Hyacinthum. ID. Videamus cætera, hyacinthum, etc., usque ad et offeretis primitias Domino. Coccumque bis tinctum. ID. homil. 13 in Exod. Videamus quare coccus duplicatur, etc., usque ad ut cum scientiæ lumine igniculum severitatis admisceat. ID. Si quis digne intelligat exitum Hebræorum de Ægypto, etc., usque ad et nobiliora designat indumenta: Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in deliciis Rom. 13.. GREG., ubi supra. In constructione tabernaculi, etc., usque ad quasi sine luce sonitum dederunt. ORIG., ubi supra. Post hæc viri acceperunt a mulieribus suis, etc., usque ad unde: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est Matth. 19.. Pilosque caprarum. ORIG. hom. 19. Pili caprarum offeruntur, etc., usque ad qui Domino offert pelles arietum.
Exodus 36:8Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:
Exodus 39:3opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,