The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 26 › Exodus 26:2

Exodus 26:2

Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. + 26.2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quatuor, etc. ID., ibid. Si ab uno usque ad septem omnes in ordine numeros pleno ordine numeraveris, usque ad ut per fidem et opera bona ad requiem tendat. Unius mensuræ, etc. ID., ibid. Etsi variante pictura cortinæ differebant, una tamen erant omnes longitudinis et latitudinis mensura temperatæ, quia etsi donationes habent electi differentes, unus tamen Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. ID., ubi supra. Narrat Josephus, etc., usque ad quasi una decem cortinarum connexione tabernaculum decoratur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The length of one curtain shall be eight and twenty cubits, and the breadth of one curtain four cubits: and every one of the curtains shall have one measure.

In Context

1Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. + 26.1 Tabernaculum vero ita et fiet, etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinæ et propriæ dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas. ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.

3Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.

Read all of Exodus 26

Cross References

Exodus 26:7Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. + 26.7 Facies et saga, etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: Fecit et saga undecim de pilis caprarum, etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quæ occulto Dei judicio quamvis dure præferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. Facies et saga, etc. ID., ibid. Cilicium pœnitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantæ sint perfectionis declaratur, cum dicitur: Longitudo sagi unius, etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quæst. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., usque ad et quorum tecta sunt peccata. Ad operiendum, scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus cæruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiæ sinu proficiunt præpositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.

2 Samuel 7:2dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 26:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 26:1Exodus 26Exodus 26:3 →