bible.software › Exodus › Exodus 26 › Exodus 26:10
Exodus 26:10
Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. + 26.10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius. BEDA, ibid. Ut hæc supra in cortinis exposuimus, etc., usque ad tanto auxilium proximi, quo confortetur, inquirit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt make fifty loops on the edge of the one curtain that is outmost in the coupling, and fifty loops in the edge of the curtain which coupleth the second.
In Context
9E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. + 26.9 Sextum sagum in fronte. Mystice vero in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominicæ passionis initiantur, ut hujus quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu sextum sagum duplicatur, ut Dominicæ passionis sacramenta consequamur et exemplis instruamur. De sacramentis ait Petrus: Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis. Dicit et de imitatione passionis: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.
11Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. + 26.11 Æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum, etc. ID. Bene autem fibulæ sunt æneæ, de vocali, scilicet metallo factæ, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet: Domine, inquit exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
Read all of Exodus 26
Cross References
Exodus 26:4Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. + 26.4 Ansulas hyacinthinas in lateribus, etc. ID., ibid. Ansulis hyacinthinis cortinæ invicem copulantur, etc., usque ad et in ea se perpetuo mansuros confidunt. BEDA, ibid. Præceptum est quoque fieri fimbrias per angulos palliorum, etc., usque ad a quatuor ventis collecti, indivisibili societate conjungemur.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 26:10