bible.software › Exodus › Exodus 26 › Exodus 26:11
Exodus 26:11
Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. + 26.11 Æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum, etc. ID. Bene autem fibulæ sunt æneæ, de vocali, scilicet metallo factæ, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet: Domine, inquit exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt make fifty taches of brass, and put the taches into the loops, and couple the tent together, that it may be one.
In Context
10Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. + 26.10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius. BEDA, ibid. Ut hæc supra in cortinis exposuimus, etc., usque ad tanto auxilium proximi, quo confortetur, inquirit.
12Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. + 26.12 Quod autem superfuerit, etc. ID., ibid. Hæc ut plenius intelligantur, etc., usque ad decem rursus descensionis juxta orientalis parietis tabulas.
Read all of Exodus 26
Cross References
Exodus 26:3Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 26:11