The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 26 › Exodus 26:20

Exodus 26:20

In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt, + 26.20 In latere quoque secundo. Latus meridianum, quod vergit ad austrum, antiquam Dei plebem significat, quæ dudum lucem scientiæ legis accipiens, amore Dei fervebat. Latus secundum quod vergit ad Aquilonem, gentes significat, quæ usque ad tempus incarnationis tenebris et frigore infidelitatis torpebant, de quarum vocatione dicitur: Dicam Aquiloni, Da: et Austro, Noli prohibere Isa. 43.. Quasi, dicam populo gentium diu sine fide algenti: De filiis tuis veniant ad fidem meæ confessionis et amoris. Quin et plebi Isræliticæ quæ jam meæ cognitionis lumine fruitur: Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi. Viginti tabulæ. BEDA. Unius autem numeri, et mensurarum, et facturæ, tabula utrumque latus habuit: quia una et eadem fides, spes et charitas, utrique populo per apostolos prædicatur, et ad terram uterque regni cœlestis promissam vocatur. De utroque generale præceptum accipiunt: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ Marc. 16., id est præputio et circumcisioni. Et absque ulla differentia subinfertur: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And for the second side of the tabernacle on the north side there shall be twenty boards:

In Context

19Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. + 26.19 Quibus quadraginta bases argenteas, etc. ID., ibid. Bases, quibus tabulæ sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus Apostoli et evangelistæ, quæ scribere et prædicare volebant, vera esse et divina probabant. Unde: Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetas. Et alibi: Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturæ prophetarum Matth. 21.. Et Petrus ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem II Petr. 1.. BED., GREG. Per tabularum bases argenteas ordo prophetarum significatur: qui dum primi de Domini incarnatione locuti sunt, quasi bases a fundamento surrexerunt, et superpositæ fabricæ pondera sustinuerunt, et tabulas, id est apostolicam prædicationem in mundo dilatatam, quasi firmi et fusiles sustinent: quia apostolorum vita prædicatione eorum instruitur, et auctoritate solidatur. Unde bases binæ conjunctæ singulis tabulis supponuntur: quia dum prophetæ in verbis suis de Christi incarnatione concordant, sequentes prædicatores ædificant, ut quo a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Ex argento fundi jubentur. Argenti enim claritas ex usu servatur, sine usu in nigredinem vertitur; prophetarum vero dicta ante Christi adventum in usu spiritualis intelligentiæ non erant, dum conspici per obscuritatem non poterant, et ideo quasi nigra permanebant: sed postquam Christus veniens ea ante oculos nostros incarnationis manu tersit, quidquid lucis in eis latebat claruit, sensusque patrum præcedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit. BEDA. Bene singulis tabulis binæ bases supponuntur, ut consensus propheticæ attestationis, in omnibus quæ Apostoli dixere, monstretur. Vel binæ per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis tota recte possit consistere tabula, quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis libris initium præsignatur, et finis omnis apostolorum et successorum vita ab initio fidei usque ad finem vitæ præsentis mysticis veteris testamenti inserta est tabulis.

21quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur. + 26.21 Binæ bases. Basis est fundamentum a Græco, id est fundo. Per bases prophetæ significantur, quorum auctoritati apostoli et omnes doctores innituntur. Binæ autem dicuntur propter concordiam prophetarum, qui omnes unum senserunt.

Read all of Exodus 26

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 26:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 26:19Exodus 26Exodus 26:21 →