bible.software › Exodus › Exodus 26 › Exodus 26:21
Exodus 26:21
quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur. + 26.21 Binæ bases. Basis est fundamentum a Græco, id est fundo. Per bases prophetæ significantur, quorum auctoritati apostoli et omnes doctores innituntur. Binæ autem dicuntur propter concordiam prophetarum, qui omnes unum senserunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And their forty sockets of silver; two sockets under one board, and two sockets under another board.
In Context
20In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt, + 26.20 In latere quoque secundo. Latus meridianum, quod vergit ad austrum, antiquam Dei plebem significat, quæ dudum lucem scientiæ legis accipiens, amore Dei fervebat. Latus secundum quod vergit ad Aquilonem, gentes significat, quæ usque ad tempus incarnationis tenebris et frigore infidelitatis torpebant, de quarum vocatione dicitur: Dicam Aquiloni, Da: et Austro, Noli prohibere Isa. 43.. Quasi, dicam populo gentium diu sine fide algenti: De filiis tuis veniant ad fidem meæ confessionis et amoris. Quin et plebi Isræliticæ quæ jam meæ cognitionis lumine fruitur: Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi. Viginti tabulæ. BEDA. Unius autem numeri, et mensurarum, et facturæ, tabula utrumque latus habuit: quia una et eadem fides, spes et charitas, utrique populo per apostolos prædicatur, et ad terram uterque regni cœlestis promissam vocatur. De utroque generale præceptum accipiunt: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ Marc. 16., id est præputio et circumcisioni. Et absque ulla differentia subinfertur: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.
22Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, + 26.22 Ad occidentalem, etc. BEDA, ibid. Occidentalis plaga, etc., usque ad usque ad finem sæculi sunt in Ecclesia permansuri. Ad occidentalem vero plagam, etc. ID., ibid. Bene in occidentali plaga tabernaculum consummatur, etc., usque ad sed etiam pro malis a quibus liberavit. ID. Bene plaga occidentalis, quæ mare respicere dicta est, sex tabulis constat: quia in senario boni operis consummatio notatur: quia in illo mundi ornatum Dominus consummavit; in illo hominem in principio creavit; in illo genus humanum sua passione restauravit. Vel quia sunt sex ætates sæculi, quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad æternam et resurrectionis gloriam perveniamus.
Read all of Exodus 26
This Verse In Other Editions
Study Exodus 26:21