The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 26 › Exodus 26:23

Exodus 26:23

et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi. + 26.23 Et rursum alias duas. ID. Quia rursum aliæ duæ tabulæ, exceptis sex primis, in angulum jubentur erigi post tergum tabernaculi, quæ venientem ab orientali plaga parietem excipiunt, et occidentalis plagæ parieti conjunguntur, ad remunerationem futuræ vitæ pertinet, quæ post labores et tempora unius vitæ secura vel securata est, divisa in sabbatismum, id est, requiem animarum post absolutionem corporum, et gloriam resurrectionis utrique populo communis nullo fine terminandam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And two boards shalt thou make for the corners of the tabernacle in the two sides.

In Context

22Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, + 26.22 Ad occidentalem, etc. BEDA, ibid. Occidentalis plaga, etc., usque ad usque ad finem sæculi sunt in Ecclesia permansuri. Ad occidentalem vero plagam, etc. ID., ibid. Bene in occidentali plaga tabernaculum consummatur, etc., usque ad sed etiam pro malis a quibus liberavit. ID. Bene plaga occidentalis, quæ mare respicere dicta est, sex tabulis constat: quia in senario boni operis consummatio notatur: quia in illo mundi ornatum Dominus consummavit; in illo hominem in principio creavit; in illo genus humanum sua passione restauravit. Vel quia sunt sex ætates sæculi, quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad æternam et resurrectionis gloriam perveniamus.

24Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. + 26.24 Eruntque sibi conjunctæ. ID., ibid. Quia omnis electorum vita una fide et charitate ad cœlestia tendit, et in unum finem visionis divinæ pervenit, et in una voce recti dogmatis omnis sanctorum prædicatorum sermo convenit. Recederet enim ab invicem compago tabularum si quod unus propheta aut Apostolus dixisset, alius negaret Duabus quoque tabulis, etc. BEDA, ibid. Angulares tabulæ tabulis parietum per omnia sunt conjunctæ, etc., usque ad prophetæ consona voce futura esse prædixerunt. ID., ibid. Hic non dicitur mensura basium, etc., usque ad sed immobile secura quiete servaretur. Facies et vectes de lignis, etc. ID., ibid., cap. 7. Quinque vectes qui tabulas tabernaculi continent, etc., usque ad nec alia quam legis mandata subdidit.

Read all of Exodus 26

Cross References

1 Kings 6:16Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. + 6.16 Ædificavit viginti. BED., ibid., cap. 10. Quod tabulata, etc., usque ad et hoc per totam Ecclesiæ latitudinem diffusæ per orbem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 26:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 26:22Exodus 26Exodus 26:24 →