Exodus 26:24
Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. + 26.24 Eruntque sibi conjunctæ. ID., ibid. Quia omnis electorum vita una fide et charitate ad cœlestia tendit, et in unum finem visionis divinæ pervenit, et in una voce recti dogmatis omnis sanctorum prædicatorum sermo convenit. Recederet enim ab invicem compago tabularum si quod unus propheta aut Apostolus dixisset, alius negaret Duabus quoque tabulis, etc. BEDA, ibid. Angulares tabulæ tabulis parietum per omnia sunt conjunctæ, etc., usque ad prophetæ consona voce futura esse prædixerunt. ID., ibid. Hic non dicitur mensura basium, etc., usque ad sed immobile secura quiete servaretur. Facies et vectes de lignis, etc. ID., ibid., cap. 7. Quinque vectes qui tabulas tabernaculi continent, etc., usque ad nec alia quam legis mandata subdidit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 133:1Canticum graduum. [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. + 133.1 Canticum graduum. CASS. Quintus decimus gradus: Charitas sæculi. Et est hic tertius psalmus de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi. Non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus. Sed quia diversos actus habet gratia, et diversa diliguntur ea. Monet ergo ad diligendum Deum. Primo, invitat pluraliter benedicere Deum; secundo, optat benedici, ibi, Benedicat. Ecce, demonstrantis est. Et quibus faciat hanc demonstrationem, determinat, vos servi Domini. Statis. Servorum est, non sedere in domo domini. Vel, de eisdem intelligitur: Et per domum, intelligitur Ecclesia, per atria, latitudo charitatis. In charitate enim, quæ extenditur usque ad inimicos, latitudo est, in odio angustia. Quasi diceret, vos benedicite, qui statis, id est perseveratis, In domo Domini, id est in Ecclesiis; et qui statis, In atriis domus Dei nostri, id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur. 1
1 Corinthians 3:16Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? + 3.16 Nescitis, etc. Hoc præmisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant; maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus super fundamentum.