Exodus 26:3
Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 26:9E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. + 26.9 Sextum sagum in fronte. Mystice vero in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominicæ passionis initiantur, ut hujus quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu sextum sagum duplicatur, ut Dominicæ passionis sacramenta consequamur et exemplis instruamur. De sacramentis ait Petrus: Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis. Dicit et de imitatione passionis: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.
John 17:21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. + 17.21 Ut omnes unum sint. Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiæ. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiæ. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore. Ut et ipsi. In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiæ Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino. Ut mundus. Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat.
1 Corinthians 12:12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. + 12.12 Ita et Christus. Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum. Unus spiritus faciet omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in cæteris omnibus omnia facit.
Ephesians 4:3solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. + 4.3 In vinculo pacis. Id est pacem servantes. Hæc autem pax est, si peccata quæ sine damno tritici aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt, usque ad messem ultimam toleramus.
Colossians 2:2ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: + 2.2 Instructi in charitate. Quam Deus ad nos habuit, qui pro nobis Filium tradidit. In omnes divitias. Id est copias intellectus pleni, ubi perfecte de humanis et divinis habeant intellectum, velut de anima et de supernis spiritibus. Aliter enim nemo ad cognitionem Dei ascendit. Dei Patris, etc. Ut sciatis quod alia persona sit Pater a Filio, quamvis idem in substantia cum eo. Ad cognitionem si tenditis, ad Christum tantum recurrite, quia in eo sunt omnes copiæ, sed absconditæ, et ideo ne miremini si in Christo estis, et eas nondum invenistis, quia non omnibus patent, sed his qui petunt et pulsant.