The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 26 › Exodus 26:32

Exodus 26:32

quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. + 26.32 Quod appendes ante quatuor, etc. ID., ibid. Quatuor autem columnæ, etc., usque ad hoc ibi non erit ubi nihil omnino mali. Quæ ipsæ quidem deauratæ. ID., ibid. Deauratæ sunt columnæ ante quas appenditur velum, quia positæ intra velum cœli virtutes angelorum summæ claritatis gratia vestitæ sunt. Capita habent aurea, quia mentem, qua reguntur, præsentia divinæ cognitionis et visionis habent illustratam. ID., ibid. Habent columnæ bases argenteas, etc., usque ad argento verborum nitor ostenditur. GREG., Moral. lib. 28, cap. 6. Quatuor columnarum bases jubet esse argenteas, etc., usque ad evangelistarum dicta ore et opere portant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt hang it upon four pillars of shittim wood overlaid with gold: their hooks shall be of gold, upon the four sockets of silver.

In Context

31Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum: + 26.31 Facies et velum. ID., ibid., cap. 8. Etiam juxta litteram pulchritudini cœlestis visionis hoc congruit. Si enim decorem flammasque astrorum, multifariam nubium speciem et ipsam irim consideras, mille trahentem et varios averso sole colores, multo plures et pulchriores quam in velo tabernaculi in cœlo picturas notabis. Facies et velum, etc. ID., ibid. Velum hoc, usque ad ut appareat vultui Dei pro nobis. Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto. ID., ibid. Hactenus de pariete meridiano, etc., usque ad averso sole colores.

33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. + 26.33 Inseretur autem velum, etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii. Intra quod pones arcam testimonii, etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Dividentur. Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.

Read all of Exodus 26

Cross References

Exodus 36:38et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 26:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 26:31Exodus 26Exodus 26:33 →