The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 26 › Exodus 26:33

Exodus 26:33

Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. + 26.33 Inseretur autem velum, etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii. Intra quod pones arcam testimonii, etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Dividentur. Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt hang up the vail under the taches, that thou mayest bring in thither within the vail the ark of the testimony: and the vail shall divide unto you between the holy place and the most holy.

In Context

32quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. + 26.32 Quod appendes ante quatuor, etc. ID., ibid. Quatuor autem columnæ, etc., usque ad hoc ibi non erit ubi nihil omnino mali. Quæ ipsæ quidem deauratæ. ID., ibid. Deauratæ sunt columnæ ante quas appenditur velum, quia positæ intra velum cœli virtutes angelorum summæ claritatis gratia vestitæ sunt. Capita habent aurea, quia mentem, qua reguntur, præsentia divinæ cognitionis et visionis habent illustratam. ID., ibid. Habent columnæ bases argenteas, etc., usque ad argento verborum nitor ostenditur. GREG., Moral. lib. 28, cap. 6. Quatuor columnarum bases jubet esse argenteas, etc., usque ad evangelistarum dicta ore et opere portant.

34Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

Read all of Exodus 26

Cross References

Genesis 9:4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. + 9.4 Carnem cum sanguine. ISID. Dantur eis cuncta animalia in escam, quia in vocatione gentium ad fidem nulla distantia est, quod in disco Petri figuratur. Sanguinem manducare prohibentur, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed effundatur per confessionem. Esus carnium concessus videtur post diluvium, propter infecunditatem terræ et hominis fragilitatem.

Exodus 27:10Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. + 27.10 Et columnas viginti. ID., ibid. Columnæ quibus tentoria suspenduntur, etc., usque ad quia non aliud quam verbum Dei sonant. Cum basibus, etc. ID., ibid. Basibus columnarum, etc., usque ad nunquam fructu mercedis carebunt. Argentea. ID. Capita non argentata, sed tota argentea: quia doctores totos se divinæ Scripturæ subjiciunt, verba divina meditando et prædicando mancipant animam et corpus. Sicut enim membra sine capite vivere nequeunt, sic illi eloquia divina vitam suam existimantes hæc nunquam obediendo portare, et se humiliando exaltare desistunt.

Exodus 40:21ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.

1 Kings 6:16Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. + 6.16 Ædificavit viginti. BED., ibid., cap. 10. Quod tabulata, etc., usque ad et hoc per totam Ecclesiæ latitudinem diffusæ per orbem.

1 Kings 8:10Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, + 8.10 Nebula implevit domum Domini, et non poterant. ID. Id est, synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus litteræ velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suæ ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrinæ suæ Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.

Ezekiel 41:4Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 26:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 26:32Exodus 26Exodus 26:34 →