Exodus 27:10
Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. + 27.10 Et columnas viginti. ID., ibid. Columnæ quibus tentoria suspenduntur, etc., usque ad quia non aliud quam verbum Dei sonant. Cum basibus, etc. ID., ibid. Basibus columnarum, etc., usque ad nunquam fructu mercedis carebunt. Argentea. ID. Capita non argentata, sed tota argentea: quia doctores totos se divinæ Scripturæ subjiciunt, verba divina meditando et prædicando mancipant animam et corpus. Sicut enim membra sine capite vivere nequeunt, sic illi eloquia divina vitam suam existimantes hæc nunquam obediendo portare, et se humiliando exaltare desistunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 36:38et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.
Jeremiah 52:21De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat. + 52.21 De columnis, etc. RAB. Quod facturam columnarum describit cum capitellis, et retiaculis atque malis granatis, ostendit, etc., usque ad legat opus nostrum super librum Regum, ubi quid de his sancti Patres senserint, explanatum est.