Jeremiah 52:21
De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat. + 52.21 De columnis, etc. RAB. Quod facturam columnarum describit cum capitellis, et retiaculis atque malis granatis, ostendit, etc., usque ad legat opus nostrum super librum Regum, ubi quid de his sancti Patres senserint, explanatum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 7:20Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula: malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. + 7.20 Et rursum BED. ubi supra. Quorum scilicet factura perennis regni sublimitatem designat, etc., usque ad sed quia illa societas utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur: Malogranatorum. ID., ibid. In malogranato totam significat Ecclesiam, etc., usque ad et utriusque populi electos in una beatitudinis arce colligunt. Columnam. ID., ibid. Dextera columna doctores primitivæ Ecclesiæ significat, etc., usque ad nihil industriæ saltem ad intelligendos eorum quibus prælati sunt errores. Fecit quoque. ID., ibid. Hoc mare in figuram baptismi factum est, etc., usque ad cum hunc in vinea laborantibus dandum esse prædixit.
2 Chronicles 3:15Ante fores etiam templi duas columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum. + 3.15 Ante fores etiam templi duas columnas. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum templi suo decore ex utraque parte ornabant. Ostium templi Dominus est, qui ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me, etc. Joan. 14.. Ostium columnæ ab utroque latere circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni cœlestis ostendunt, ut quicunque a luce legalis scientiæ vel gentilitatis errore ad fidem Evangelii venerit, habeat eos paratos qui sibi iter salutis verbo monstrent et exemplo. In Regum de his columnis legitur: Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus, et finxit duas columnas æreas, etc. III Reg. 7. Triginta et quinque. Hic numerus perfectionem significat magistrorum. Septenarius enim numerus per quinarium, vel quinarius per septenarium multiplicatus, triginta quinque reddunt. Quinarius vero legem, septenarius propter Spiritum septiformem in flore radicis Jesse manentem, Evangelium exprimit; unde alibi Dominus quinque panibus quinque millia hominum, et alibi septem panibus quatuor millia hominum pavisse narratur. Columnæ igitur triginta quinque cubitorum significant doctores Evangelii duorum Testamentorum habere perfectam scientiam, unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei Marc. 4.. Et alibi: Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas Luc. 24.. Quasi catenulas. RAB. Multiplex catenarum contextio et retis, secundum Regum expansio sic multifarias electorum personas insinuat, quæ cum verbis prædicatorum fideliter auscultando et obediende adhærent, quasi capitibus columnarum superposita retia et catenulæ miraculum suæ connexionis spectantibus præbent.