Exodus 28:17
Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus: + 28.17 Ponesque in eo. ID., ibid. Hæc positio diversarum gemmarum in rationali, etc., usque ad ut et illi membra summi sacerdotis mereantur effici. ID. Possumus in vario decore lapidum, etc., usque ad nihil illi prodest.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis:
Cross References
Exodus 28:11Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos: + 28.11 Inclusos auro, etc. BED., ibid. Apte lapides includi auro atque circumdari jubentur, etc., usque ad custodia mentis valeant prolabi.
Job 28:18Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. + 28.18 Nec commemorabuntur in comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati? Nihil. Trahitur autem sapientia. Quia cum sit invisibilis, etc., usque ad Et nescis unde veniat aut quo vadat.
Proverbs 3:15Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
Proverbs 20:15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.] + 20.15 Est aurum et multitudo. Hæc est gloriatio sapientis emptoris, etc., usque ad et vasis esse assimilanda pretiosis.
Isaiah 54:11Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris:
Ezekiel 28:13In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.