The Bible Software
bible.software › Job › Job 28 › Job 28:18

Job 28:18

Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. + 28.18 Nec commemorabuntur in comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati? Nihil. Trahitur autem sapientia. Quia cum sit invisibilis, etc., usque ad Et nescis unde veniat aut quo vadat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

No mention shall be made of coral, or of pearls: for the price of wisdom is above rubies.

In Context

17Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. + 28.17 Non adæquabitur ei aurum vel. GREG. Postquam dictum est, etc., usque ad quia creatura sunt. Nec commutabuntur pro ea vasa. Excelsum vas auri, etc., usque ad sed Dominum prophetarum credit.

19Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur. + 28.19 Non adæquabitur ei topazius. Pro eo quod omni colore resplendet, etc., usque ad quod ostendit dum subdit: Nec tincturæ mundissimæ. Mundissimæ tincturæ sunt qui humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam. Tincti enim non essent, si sanctitatem naturaliter habuissent.

Read all of Job 28

Cross References

Proverbs 3:15Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.

Proverbs 20:15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.] + 20.15 Est aurum et multitudo. Hæc est gloriatio sapientis emptoris, etc., usque ad et vasis esse assimilanda pretiosis.

Lamentations 4:7Zain Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.

Matthew 7:6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. + 7.6 Nolite sanctum, etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum, quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita, quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Et conversi. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.

1 Timothy 2:9Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa: + 2.9 Non in tortis, etc. Ne his omnibus ultra personæ suæ modum et mores occasioni movendæ concupiscentiæ studeant, sed potius per omnia bona opera sint promittentes et indicantes extra pietatem animi.

Revelation 18:12merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore, + 18.12 Auri et argenti, etc. Per aurum sapientia, argentum divina eloquia. Christus in lapide pretioso significatur; apostoli in margaritis: in bysso candido sanctorum justificationes; in purpura martyrium; in serico virginitas; in cocco rubeo charitas; in ligno thyino imputribili constantia indeficiens; in ebore virtutum pulchritudo; in ære fortitudo et longanimitas; in ferro sublimitatis acumen; in marmore invicta humilitas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 28:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 28:17Job 28Job 28:19 →