Exodus 28:41
vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. + 28.41 Vestiesque his, etc. ID., ibid., cap. 9. Omnibus his vestiendus erat Aaron et filii ejus, sed distincte, ut ipse quidem omnibus his uteretur; filii autem ultimis tribus, quæ eis proprie ascripta sunt, cum dicitur: Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, etc. ID. Feminalia quæ ad operiendam corporis vel carnis turpitudinem fiunt, etc., usque ad feminalibus, scilicet linea stricta, cingulo, et tiara.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
42Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora:
Cross References
Exodus 28:4Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. + 28.4 Hæc autem. ID., ibid. Quomodo hæc singula facta sint, etc., usque ad præclara et interni arbitri conspectui oportet esse gloriosa. GREG. Past., lib. 2, cap. 3, tom. 3. Jubetur sacerdos in utroque humero, etc., usque ad quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.
Exodus 29:9Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, + 29.9 Postquam, etc. AUG., quæst. 25 in Exod. Alia littera, etc., usque ad sanctificari a Moyse.
Exodus 29:35Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum:
Exodus 30:25faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
Exodus 30:35faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. + 30.35 Faciesque thymiama, etc. GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. 1. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit. ISID. Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa hæc quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, æri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terræ et igni, ut per hæc omnium quæ in cœlo et infra cœlum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit Opere, etc. AUG., quæst. 136. Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum.
Leviticus 8:1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: