Exodus 28:40
Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem: + 28.40 Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, etc. Ibid. Dicendum est autem de balteo pontificis, etc., usque ad et fides cinctorium renum ejus. Tunicas parabis, etc. ID., ibid. Tunicas habent sacerdotes lineas, etc., usque ad et olfactus digne Deo custodiantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 28:2Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. + 28.2 Faciesque vestem sanctam. ID., ibid. Vestes sanctæ Aaron, etc., usque ad et Dei verbi dispensatorem.
Exodus 29:9Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, + 29.9 Postquam, etc. AUG., quæst. 25 in Exod. Alia littera, etc., usque ad sanctificari a Moyse.
Exodus 39:41Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
Ezekiel 44:17Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur: nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus.
1 Timothy 6:9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. + 6.9 Nam qui volunt. Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. Incidunt in tentationem et laqueum diaboli, quia radix omnium malorum, etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas.
Titus 2:10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. + 2.10 Ut doctrinam Salvatoris. Hoc refertur ad omnia prædicta, scilicet ad senes, et anus, et servos, quasi dicat: Hortare omnes prædictos, ut ita se habeant sicut præscriptum est, ut ita ornent in actibus suis doctrinam Salvatoris, etc. Ornent. Ornamentum doctoris est honesta vita discipuli.