Exodus 29:10
applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, + 29.10 Applicabis, etc. AUG., quæst. 126. Alia littera, etc., usque ad super vitulum immolandum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.
Cross References
Exodus 29:15Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
Leviticus 1:4ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. + 1.4 Ponetque, etc. Quod nos hostiam dicimus, Græce dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiæ ponit, quod significat initium prædictæ conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum pœnas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit.
Leviticus 4:4et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.
Leviticus 8:18Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,
Isaiah 53:6Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.