bible.software › Leviticus › Leviticus 1 › Leviticus 1:4
Leviticus 1:4
ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. + 1.4 Ponetque, etc. Quod nos hostiam dicimus, Græce dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiæ ponit, quod significat initium prædictæ conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum pœnas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he shall put his hand upon the head of the burnt offering; and it shall be accepted for him to make atonement for him.
In Context
3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.
5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: + 1.5 Immolabitque, etc. ISICH. in Levit. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. Filii Aaron. ORIG., ubi supra. De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: Non capit prophetam perire extra Hierusalem.
Read all of Leviticus 1
Cross References
Exodus 29:10applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, + 29.10 Applicabis, etc. AUG., quæst. 126. Alia littera, etc., usque ad super vitulum immolandum.
Exodus 29:19Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
Leviticus 3:8ponet manum suam super caput victimæ suæ: quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.
Leviticus 4:4et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.
Leviticus 4:20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
Leviticus 4:26Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 1:4