Exodus 29:22
tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis: + 29.22 Armumque dextrum. GREG., Past., part. 2, c. 3. Sacerdos divina lege, etc., usque ad ad sublimia armo operis invitet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 3:9Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam + 3.9 Et caudam. LXX: Lumbum sine macula integrum, ne scilicet aliud offeratur Deo, aliud adversario. Sufficit enim huic ad veniam quæ virtutis sunt non agere; sin autem mala operatur, veniam non consequitur. Unde: Estote simplices sicut columbæ. Columbæ enim nimiam simplicitatem habent, malitiam nullam. Qui de bobus sacrificium offert, lumbum Deo offerre non eget: quem in bonis operibus constringit et exercet. Qui de capris immolat, non habet lumbum immaculatum quem offerat, quia eum olim peccato maculavit. Qui ergo non fuit in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, non qui peccator fuit. Hac causa in sacrificio pacificorum capras ab agnis distinxit.
Leviticus 7:32Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. + 7.32 Sacerdotis. AUG. Christi, in sacerdote figurati. Unde solus sacerdos potest sacrificium hoc perficere. Incipere enim bonum nostrum est: perficere et ad finem ducere, divinæ gratiæ est. Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis dirigere actiones: unde et brachium Dei nominatur. Unde recte armum vel, juxta LXX: brachium accepit.
Leviticus 9:19Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
Leviticus 10:14Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël: + 10.14 Pectusculum, etc. AUG., quæst. 34. Pectusculum. Quamvis singulis singula nomina data sint, etc., usque ad de pectusculo imponebatur altari.
1 Samuel 9:24Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit: pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. + 9.24 De industria, id est, de Providentia, datur intelligi, quod jam comederat, licet non plene, quia revelante Domino quod veniret Saul, convivium dilatum est.