The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 7 › Leviticus 7:32

Leviticus 7:32

Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. + 7.32 Sacerdotis. AUG. Christi, in sacerdote figurati. Unde solus sacerdos potest sacrificium hoc perficere. Incipere enim bonum nostrum est: perficere et ad finem ducere, divinæ gratiæ est. Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis dirigere actiones: unde et brachium Dei nominatur. Unde recte armum vel, juxta LXX: brachium accepit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the right shoulder shall ye give unto the priest for an heave offering of the sacrifices of your peace offerings.

In Context

31qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.

33Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. + 7.33 Qui obtulerit sanguinem, etc. Christus est, qui verum sanguinem pacificorum et adipem, animas scilicet et desideria salutarium offert, qui est de filiis Aaron sacerdos scilicet singularis et in omnibus præcipuus, cui cedit armus dexter in portionem, id est, omnis actio bona et perfecta.

Read all of Leviticus 7

Cross References

Leviticus 7:34Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.

Leviticus 9:21pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.

Numbers 6:20Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum. + 6.20 Elevabit: bona scilicet, quæ continens operatur, Patri præsentabit, et perpetua mercede faciet remunerari. Sacerdotis, quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaræus bene voluit et opere consummavit: Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficere Philip. 2.. Post hæc, id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis retributionem. Bibere: plene et libere haurire spirituale donum, unde: Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..

Deuteronomy 18:3Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: + 18.3 Dabunt. Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono Gal. 6.. Ventriculum. Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulæ blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet.

1 Corinthians 9:13Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? + 9.13 Nescitis. Redit rursus ad illud quod incœperat, ostendens quia sibi liceat, et tamen non faciat. Naturalis etiam ratio hoc habet, ut quis inde vivat ubi laborat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 7:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 7:31Leviticus 7Leviticus 7:33 →