Exodus 29:43
Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 40:35si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
Leviticus 9:6ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus. + 9.6 Iste sermo, etc. Sermonem, scilicet rem imperatam. Hoc facite in meam commemorationem Luc. 22.. Sermonem autem dicit, quia plus in sermone consideratur vel constitit hujus dispensatio mysterii, et maxime Dominico verbo ea quæ apparent in aliud majus et intelligibile tranferente. Unde et de manna ait: Hic est panis quem dedit vobis Dominus ad comedendum, hic est sermo quem constituit Dominus Exod. 16.. In his ergo significat quia sanctum mysterium illis agentibus et Dominicam cœnam celebrantibus advenit Spiritus sanctus. Erat enim dies Dominicus, in quo oportebat apostolos sacra celebrare mysteria: quorum sequentes traditiones Dominicam diem divinis conventibus deputamus. Similiter et Christum post resurrectionem per mysticam cœnam et panis fractionem invenimus manifestum.
2 Chronicles 5:13Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, + 5.13 Igitur cunctis. RAB. Cunctis sacerdotibus et Levitis, etc., usque ad veri sacerdotii ministerium perdiderunt.
2 Chronicles 7:1Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum.
Isaiah 60:1[Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. + 60.1 Surge, illuminare. HIER. Hæc referunt Judæi ad tempus Christi sui, etc., usque ad ut vel pro his suscipiant Dei Filium. Surge. ID. In Ecclesiis, quæ occidisti in synagogis: surge in gentibus, quæ cecidisti in Judæis. Surge per confessionem, per virtutes quæ cecidisti per negotiationem, per vitia, et cum surrexeris, illuminare, id est accipe Christi fidem. Lumen. Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, scilicet qui dicit: Ego sum lux mundi Joan. 1, 8., a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis. Gloria Domini. Ad illuminandum. Filius, scilicet sicut sol ortus illuminat mundum, in cujus figura Moysi et Salomoni, alteri tabernaculum, alteri templum ædificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio, leprosi mundatio, et hujusmodi.
Haggai 2:7Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.