Exodus 40:35
si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
34Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas:
Cross References
Exodus 29:43Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.
Numbers 9:15Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. + 9.15 Nubes. ISID. Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis Exod. 12.. Mystice, incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiæ protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus sæculi transitum dirigit. GREG., hom. 21 in Evang., tom. 3. In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit.
1 Kings 8:11et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.
2 Chronicles 7:2Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.
Isaiah 6:4Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. + 6.4 Superliminaria. In Veteri Testamento locutus est Dominus, etc., usque ad quem capientes dicimus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13..
Ezekiel 43:4Et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem.