Exodus 3:10
Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Clamor ergo filiorum Israël venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.
11Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto?
Cross References
Judges 6:14Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian: scito quod miserim te.
Psalms 77:20quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? 1
Psalms 105:26Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto: + 105.26 Et elevavit manum suam super eos, etc. CASS. Hæc justitia Dei præmittitur, ut secuta pietas magis glorificetur, quæ pietas in sequenti ostenditur, ubi interventu Phinees Deus placatus dicitur. 1
Hosea 12:13In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto, et in propheta servatus est.
Acts 7:34Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum. + 7.34 Videns, etc. RAB. Deus totus est visus, totus est auditus, omnia videt, omnia audit, sed videre et audire dicitur quando miseretur. Vidi afflictionem. ID. Qui licet aliquem tentari permittam, non tamen putandum est quod nesciam.