Psalmorum 105:26
Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto: + 105.26 Et elevavit manum suam super eos, etc. CASS. Hæc justitia Dei præmittitur, ut secuta pietas magis glorificetur, quæ pietas in sequenti ostenditur, ubi interventu Phinees Deus placatus dicitur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He sent Moses his servant; and Aaron whom he had chosen.
In Context
25Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. 1
27et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. 1
Cross References
Exodus 4:12Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris. + 4.12 Perge igitur, etc. AUG. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Mosen: Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum et instruam te quæ locuturus es, apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait, Aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque promittit, aperiam, et instruam. In psalmo autem LXXX: Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat, Dilata os tuum, ad Dei autem gratiam, et implebo illud.
Exodus 4:29Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.
Exodus 6:26Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
Exodus 7:1Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus. + 7.1 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te dominum, etc. AUG. Quæst. 17 in Exod., tom 3. Notandum quod cum ad populi mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed, frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam erit os tuum, et tu illi in his quæ ad Deum; non dictum est, tu illi Deus. Pharaoni autem dicitur Moses datus deus, et secundum analogiam propheta Mosi est datus Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quæ audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur audire. GREG. hom. 8 super Ezech. Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic: Constitui te deum Pharaonis. Et alibi: Applica illum ad deos. Et alibi: Deus stetit in synagoga deorum, etc. Essentialiter sicut hic: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, quod volens Paulus discernere ait: Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in sæcula. Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia, essentialiter autem super omnia; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Justus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative: Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus. AUG. Quæst. 18 in Exod. Assidue dicit Deus, etc. usque ad indurabo, id est, quam durum sit demonstrabo.
Exodus 28:1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. + 28.1 Applica quoque ad te, etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. Applica quoque, etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur.
Exodus 28:29Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. + 28.29 Portabitque Aaron nomina filiorum Isræl in rationali judicii super, etc. Nomina filiorum Isræl Aaron super pectus memoriale coram Domino portat in æternum, quando præsul nunquam subditorum curam intermittit, sed vitam eorum consolando, increpando, exhortando, confortat, et tutandam Domino crebris orationibus satagit commendare. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 9. Sacerdos quando tabernaculum ingreditur, duodecim lapides in pectore portare jubetur sculptos nominibus filiorum Isræl: hic est redemptor noster, qui semetipsum pro nobis sacrificium offerens, dum fortes in exordio prædicatores habuit, duodecim lapides sub capite in prima sui corporis parte portavit. Oportet sacerdotem memoriam patrum ferre in pectore, maxime cum ministrat altari, ut in quo sacratius est ministerium, solertius se toto studio, tota industria mentis, exornet, et corporis, exempla sanctorum respiciens, ut eorum sedulus imitator aptum se divinis præsentet aspectibus.