Exodus 30:15
Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. + 30.15 Dives non addet, etc. ID., ibid. Quia sive magnus est quis meritis et perfectus, seu parvus, et in provectu virtutum positus, cunctis æque lex decalogi, qua Deum et proximum diligant, imponitur
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:12Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. + 30.12 Quando tuleris. BEDA, ubi supra, cap. 13. Hujus præcepti oblitus est David, etc., usque ad propriæ divitiæ suæ.
Numbers 31:50Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. + 31.50 Depreceris. ORIG. Ad propitiandum Deum pro nobis, etc., usque ad pro quibus solis decet eum propitiari.
Job 34:19qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.
Ephesians 6:9Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.