Exodus 30:12
Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. + 30.12 Quando tuleris. BEDA, ubi supra, cap. 13. Hujus præcepti oblitus est David, etc., usque ad propriæ divitiæ suæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 38:25Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.
Numbers 26:2Numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere. + 26.2 Numerate omnem. Iterum populus numeratur et Levitæ, ut interfectis primis carnalibus, novus populus Dei censeatur, qui per Jordanis baptismum transeat, et cœlestis hæreditatis repromissionem accipiat.
Numbers 31:50Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. + 31.50 Depreceris. ORIG. Ad propitiandum Deum pro nobis, etc., usque ad pro quibus solis decet eum propitiari.
2 Samuel 24:4Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus: egressusque est Joab et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.
1 Chronicles 21:3Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli?
1 Chronicles 21:14Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.