bible.software › Exodus › Exodus 30 › Exodus 30:22
Exodus 30:22
Locutusque est Dominus ad Moysen,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Moreover the LORD spake unto Moses, saying,
In Context
21ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones. + 30.21 Ne forte moriantur. BED., ibid. Mors enim timenda est æterna, etc., usque ad: si manducat et bibit, etc. I Cor. 11.
23dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, + 30.23 Sume tibi STRAB. Græce, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha. Calami. Cinnamomi est virgultum, et in India vel Æthiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannæ subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhæ, cinnamomi, calami, cassiæ. Hæ quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiæ, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.
Read all of Exodus 30
Cross References
Exodus 35:15altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi:
Exodus 39:38et tentorium in introitu tabernaculi;
This Verse In Other Editions
Study Exodus 30:22