The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 30 › Exodus 30:23

Exodus 30:23

dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, + 30.23 Sume tibi STRAB. Græce, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha. Calami. Cinnamomi est virgultum, et in India vel Æthiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannæ subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhæ, cinnamomi, calami, cassiæ. Hæ quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiæ, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Take thou also unto thee principal spices, of pure myrrh five hundred shekels, and of sweet cinnamon half so much, even two hundred and fifty shekels, and of sweet calamus two hundred and fifty shekels,

In Context

22Locutusque est Dominus ad Moysen,

24casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:

Read all of Exodus 30

Cross References

Exodus 37:29Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

1 Chronicles 9:29De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.

Psalms 45:8Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob. + 45.8 Dominus virtutum. Ibid. Breviter definit quid sit Christus. Nobiscum. Quasi: Qui misit angelos, jam ipse venit, et est nobiscum, quia nobiscum susceptor; ergo: Venite, quasi jam securos vos invito. Noster. Non nisi filiorum crucis. Deus Jacob. Qui tanta nobis dedit quanta dedit Jacob: non enim illius tantum est Deus. 1

Song of Solomon 1:3Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. + 1.3 Trahe me post te. Respondent adolescentulæ: Trahe me post te. Sponsa non post tergum sequitur, sed sponsi juncta lateri, famulæ post eam ingrediuntur. Trahe me post te. Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris, et dona ipsius commendantium: hinc subinfertur vox illorum, qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret, et osculum offerret rogabat; hæc non ad se ultra eum descendere taliter flagitat, sed ipsa potius ad cœlos sequi desiderat: quod quia per se non posse fieri conspicit, ejus ducatum implorat, ad quem venire desiderat. In odorem unguentorum. In consideratione miraculorum. Introduxit me rex, etc. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad juvenculas, et nuntiat illis: Introduxit me. Vel, per spem in æternam beatitudinem induxit, pluraliter, pro omnimoda bonorum copia, quasi jam dulcedinem regni cœlestis prælibavi, quæ mihi in cœlis parata sunt, ipso revelante cognovi: moxque ad eum conversa, qui sibi hoc revelat, gratias agit pro beneficiis. Quatuor sunt in domo: porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam, fidem: per ascensum, spem: per triclinium charitatem: per cubiculum, ipsam beatitudinem intelligimus. Exsultabimus et lætabimur. Quasi diceret: Non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus, sed te: memores per omnia quanta pietate austeritatem legis, gratia fidei evangelicæ mitigare dignatus es: ideo non in nobis, sed in te exsultabimus, quia recti omnes diligunt te, et super omnia diligendum didicerunt. Rursus in penetrale sponsa ingressa, adolescentulæ, dum illius præstolantur adventum, læte concinunt pro sponsæ perfectione. Memores uberum. Et recti diligunt, ad sponsæ commendationem refertur. Memores uberum, etc. Illa quæ major est jam tuorum lacte uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus, sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum, Recti diligunt te. Recti, omnes qui sunt recti corde super omnia te diligunt, nec recti sunt qui tuo amori aliquid præponunt, a quo solo habent quidquid boni habent. Recti diligunt. Frustra se conditorem diligere credunt, qui ejus monita contemnunt. Vere justi, nec actu, nec cogitatu, nec dicto Deum violant.

Song of Solomon 4:14Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. + 4.14 Fistula et cinnamomum. Fistula quæ et casia, arbor aromatica, sed parva: est autem robusti corticis et purpurei, quæ ad curandas viscerum molestias valet, quæ pro sui brevitate a quibusdam inter herbas odoriferas reputatur, quæ humiles spiritu significat, quæ Dominicæ passionis memores, ad patiendum pro Domino sunt parati. Cinnamomum est brevis arbor, sed odorifera et dulcis, cinerei coloris ad medicinæ usum fistulæ duplo præstans. Et significat illos qui se infirmos reputant, quorum humilitas apud Deum dulcedinem habet et laudem. Et bene post fistulam purpuream ponitur cinnamomum cinerei coloris; quia per recordationem Dominicæ passionis oritur nobis despectus nostræ virtutis. Fistula et cinnamomum in horto cum lignis Libani prodeunt: quia in Ecclesia, qui humiles et patientes sunt, cum illis, qui Ecclesiam prædicando vel virtutes faciendo muniunt, palmam retributionis exspectant. Cum universis lignis. Sicut fistula et cinnamomum, humiles sanctorum cogitationes: sic et ligna Libani, quæ alta et robusta sunt, demonstrant sublimes sanctorum actiones et orationes. Myrrha imputribile reddit corpus, et significat illos qui amaritudine et patientia corpus suum reddunt securum a motibus carnalibus et ab omni adversa parte. Alœ non tantam vim habet, quantam myrrha, sed tamen valet contra putredinem. Primis. Id est, cum charismatibus virtutum excellentioribus. Et pulchra conjunctio herbarum et arborum cum unguentis: quia dum carnem a lascivia refrenamus, consequens est ut majora dona spiritus suscipiamus. In horto Domini concluso, inter alia nascitur.

Jeremiah 6:20Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi. + 6.20 Ut quid mihi thus. ID. Quasi dicat: Frustra mihi ad unguenta conficienda, etc., usque ad cum Scriptura dicat, Redemptio animæ viri propriæ divitiæ ejus Prov. 13..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 30:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 30:22Exodus 30Exodus 30:24 →