Exodus 30:3
Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, + 30.3 Vestiesque illud, etc. ID., ibid. Apte vero illud ære, etc., usque ad quanta dulcedine Dei in abscondito vultus reficiantur. Tam craticulam, etc. ID., ibid. Bene craticula altaris, etc., usque ad recte subditur: Facies quoque ei coronam, etc. ID., ibid. Altare incensi coronam habet per gyrum: in his qui minores sunt meritis, nec palam protestari audent boni certaminis et servitutis et fidei sibi repositam esse mercedem: cuncta tamen agunt intentione bene placendi Deo, sed spe percipiendæ mercedis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:24Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum, + 25.24 Coronam, etc., et super illam alteram coronam. BED., ibid. Corona aurea additur, cum per Evangelium his qui mandata custodiunt, etc., usque ad quod ei sublimior gloria in receptione corporum servetur.
1 Kings 7:48Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream: + 7.48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum. ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt.