The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 30 › Exodus 30:32

Exodus 30:32

Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Upon man’s flesh shall it not be poured, neither shall ye make any other like it, after the composition of it: it is holy, and it shall be holy unto you.

In Context

31Filiis quoque Israël dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.

33Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.

Read all of Exodus 30

Cross References

Exodus 30:37Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. + 30.37 Talem, etc. RAB. Qui scilicet precibus et laudibus divinis non debemus uti in adulationibus humanis. Soli enim Deo ita serviendum est, unde supra prohibetur, ne caro hominis ungatur ex eo.

Matthew 7:6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. + 7.6 Nolite sanctum, etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum, quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita, quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Et conversi. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 30:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 30:31Exodus 30Exodus 30:33 →